Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.12 Cic. Fam. 10.13 (English) >>Cic. Fam. 10.14

Scr. Romae circ. v Id. Mai. a. 711 (43). CICERO PLANCO. 10.13.1 ut primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore verborum. id ex ipso s. c. poteris cognoscere ita enim est perscriptum, ut a me de scripto dicta sententia est ; quam senatus frequens secutus est summo studio magnoque consensu. 10.13.2 ego quamquam ex tuis litteris, quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re p. deberetur. tu contexes extrema cum primis. qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit ; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem sed Ulixem appellavit πτολιπόρθιον.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.12 Cic. Fam. 10.13 (English) >>Cic. Fam. 10.14

Powered by PhiloLogic